monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 29, 12
Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem: avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. In hoc versu evidenter exponit, unde illa fuerit abundantia, quae non potuit commoveri. Virtutem quippe se de humana natura habuisse non dicit, sed desuper sibi asserit contributam. Nam decorem ipsius probat illud exemplum: Speciosus forma prae filiis hominum . Sed ista immaculata et sole clarior humanitatis pulchritudo, copulata Verbo virtutem accepit, qua miracula magna faciebat, sicut in Evangelio ipse testatur dicens: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso . Sequitur probatio sententiae superioris: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Ac si diceret: Tu mihi dedisti secundum carnem quae habeo, ut te averso fuerim conturbatus. Haec autem dicens perniciosas hominum elationes intercipit. Nam quemadmodum peccator de se audeat praesumere, cum immaculata sanctitas virtutem sibi ac decorem a Domino praestitum fuisse fateatur? Hoc argumentum in topicis dicitur a consequentibus. Nam cum avertit faciem suam Divinitas, consequens erat ut carnis turbaretur infirmitas.